Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
Si quis mihi beneficium dedit,
quod multorum beneficiis adiuvandum esset, ego
autem illi beneficium dedi id, quod nullius egeret
adiutorio, maius dedi quam accepi. Pater filio vitam
dedit perituram, nisi multa accessissent, quae illam
tuerentur ; filius patri si dedit vitam, dedit eam, quae
nullius desideraret auxilium in hoc, ut permaneret ;
ergo maius beneficium accepit a filio pater, qui vitam
accepit, quam ipse illi dedit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.