Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Sequitur autem, ut, ubi quod acceperis leve novorum cupiditas fecit, auctor quoque eorum
non sit in pretio. Amavimus aliquem et suspeximus et
fundatum ab illo statum nostrum professi sumus, quamdiu nobis placebant ea, quae consecuti sumus ; deinde irrumpit animum aliorum admiratio, et ad ea impetus
factus est, uti mortalibus mos est ex magnis maiora
cupiendi. Protinus excidit, quidquid ante apud nos
beneficium vocabatur, nec ea intuemur, quae nos aliis
praeposuere, sed ea sola, quae fortuna praecedentium
ostentat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.