Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
"Quaedam," inquit, " privilegia parentibus
data sunt ; quomodo horum extra ordinem habita
ratio est, sic aliorum quoque beneficorum haberi
debet." Parentium condicionem sacravimus, quia expediebat liberos tolli ; sollicitandi ad hunc laborem
erant incertam adituri fortunam. Non poterat illis
dici, quod beneficia dantibus dicitur : " Cui des,
elige ; ipse tecum, si deceptus es, querere ; dignum
adiuva." In liberis tollendis nihil iudicio tollentium
licet, tota res voti est. Itaque, ut aequiore animo
adirent aleam, danda aliqua illis potestas fuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.