Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Hoc
pravitate naturae accidere quibusdam non negaverim, pluribus, quia memoriam tempus interpositum
subducit ; nam quae recentia apud illos viguerunt, ea
interiecto spatio obsolescunt. De quibus fuisse mihi
tecum disputationem scio, cum tu illos non ingratos
vocares sed oblitos, tamquam ea res ingratum excuset,
quae facit, aut, quia hoc accidit alicui, non sit ingratus,
cum hoc non accidat nisi ingrato.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.