Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31. Hoc ex paradoxis Stoicae sectae minime
mirabile, ut mea fert opinio, aut incredibile est eum,
qui libenter accipit, beneficium reddidisse. Nam eum
omnia ad animum referamus, fecit quisque, quantum
voluit ; et cum pietas, fides, iustitia, omnis denique
virtus intra se perfecta sit, etiam si illi manum exserere
non licuit, gratus quoque homo esse potest voluntate.
[2]
Quotiens, quod proposuit, quisque consequitur, capit
operis sui fructum. Qui beneficium dat, quid proponit ? Prodesse ei, cui dat, et voluptati esse. Si,
quod voluit, effecit pervenitque ad me animus eius ac
mutuo gaudio adfecit, tulit, quod petit. Non enim in
vicem aliquid sibi reddi voluit ; aut non fuit bene-
ficium, sed negotiatio.
[3]
Bene navigavit, qui quem
destinavit portum tenuit ; teli iactus certae manus
peregit officium, si petita percussit ; beneficium qui
[p. 114]
dat, vult excipi grate ; habet, quod voluit, si bene
acceptum est. Sed speravit emolumenti aliquid. Non
fuit hoc beneficium, cuius proprium est nihil de reditu
cogitare.
[4]
Quod accipiebam, eo animo accepi, quo
dabatur : reddidi. Alioqui pessima optimae rei condicio est : ut gratus sim, ad fortunam mittor ! Si illa invita respondere non possum, sufficit animus animo.
[5]
" Quid ergo ? non, quidquid potuero, et faciam, ut
reddam, et temporum rerumque occasionem sequar et
implere eius sinum cupiam, a quo aliquid accepi ? "
Sed malo loco beneficium est, nisi et excussis manibus
esse grato licet !
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.