Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Quid opus est eloqui, quid alienum occupare officium ? Est, qui istud facere honestius possit, quo
narrante et hoc laudabitur, quod ipse non narras.
Ingratum me iudicas, si istud te tacente nemo
sciturus est ! Quod adeo non est committendum, ut
etiam, si quis coram nobis narrabit, respondendum
sit : " Dignissimus quidem ille est maioribus beneficiis, sed ego magis velle me scio omnia illi praestare
quam adhuc praestitisse " ; et haec ipsa non verniliter nec ea figura, qua quidam reiciunt, quae magis
ad se volunt adtrahere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.