This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. Si beneficia in rebus, non in ipsa benefaciendi voluntate consisterent, eo maiora essent,
quo maiora sunt, quae accipimus. Id autem falsum
est ; non numquam enim magis nos obligat, qui dedit
parva magnifice, qui " regum aequavit opes animo,"
qui exiguum tribuit sed libenter, qui paupertatis suae
oblitus est, dum meam respicit, qui non voluntatem
tantum iuvandi habuit sed cupiditatem, qui accipere
se putavit beneficium, cum daret, qui dedit tamquam
numquam1 recepturus, recepit, tamquam non dedisset, qui occasionem, qua prodesset, et occupavit et
quaesiit.
[2]
Contra ingrata sunt, ut dixi, licet re ac
[p. 26]
specie magna videantur, quae danti aut extorquentur
aut excidunt, multoque gratius venit, quod facili quam
quod plena manu datur.
[3]
Exiguum est, quod in me
contulit, sed amplius non potuit ; at hic quod dedit,
magnum est, sed dubitavit, sed distulit, sed, cum
daret, gemuit, sed superbe dedit, sed circumtulit et
placere non ei, cui praestabat, voluit; ambitioni
dedit, non mihi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.