This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. Quid est ergo beneficium ? Benevola actio
tribuens gaudium capiensque tribuendo in id, quod
facit, prona et sponte sua parata. Itaque non, quid
fiat aut quid detur, refert, sed qua mente, quia beneficium non in eo, quod fit aut datur, consistit, sed in
ipso dantis aut facientis animo.
[2]
Magnum autem esse
inter ista discrimen vel ex hoc intellegas licet, quod
[p. 24]
beneficium utique bonum est, id autem, quod fit aut
datur, nec bonum nec malum est. Animus est, qui
parva extollit, sordida illustrat, magna et in pretio
habita dehonestat ; ipsa, quae appetuntur, neutram
naturam habent, nec boni nec mali; refert, quo illa
rector impellat, a quo forma rebus datur.
[3]
Non est
beneficium ipsum, quod numeratur aut traditur, sicut
ne in victimis quidem, licet opimae sint auroque
praefulgeant, deorum est honor sed recta ac pia
voluntate venerantium. Itaque boni etiam farre ac
fitilla religiosi sunt ; mali rursus non effugiunt impietatem, quamvis aras sanguine multo cruentaverint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.