This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
“Non mirum quod in curiam impetum fecisti: nihil tibi clausi
est. Modo dic nobis, qualem deum istum fieri velis. ᾿επικούρειος θεὸς non potest esse: οὔτε
αὐτὸς πρᾶγμα ἔχει τι οὔτε ἄλλοις
παρέχει; Stoicus? Quomodo potest 'rotundus' esse, ut ait Varro, 'sine
capite, sine praeputio'? Est aliquid in illo Stoici dei, iam video: nec cor nec
caput habet. Si mehercules a Saturno petisset hoc beneficium, cuius mensem toto
anno celebravit, Saturnalicius princeps, non tulisset illud, nedum ab Iove, quem
quantum quidem in illo[p. 388] fuit, damnavit incesti. Silanum enim
generum suum occidit propterea quod sororem suam, festivissimam omnium
puellarum, quam omnes Venerem vocarent, maluit Iunonem vocare. 'Quare' inquit
'quaero enim, sororem suam?' Stulte, stude: Athenis dimidium licet, Alexandriae
totum. 'Quia Romae' inquis 'mures molas lingunt.' Hic nobis curva corriget? quid
in cubiculo suo faciat, nescit, et iam 'caeli scrutatur plagas'? Deus fieri
vult: parum est quod templum in Britannia habet, quod hunc barbari colunt et ut
deum orant μωροῦ εὐιλάτου τυχεῖν?”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.