previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[6] nisi fuisset illic Febris, quae fano suo relicto sola cum illo venerat: ceteros omnes deos Romae reliquerat. “Isteinquitmera mendacia narrat. Ego tibi dico, quae cum illo tot annis vixi: Luguduni natus est, Marci municipem vides. Quod tibi narro, ad sextum decimum lapidem natus est a Vienna, Gallus germanus. Itaque quod Gallum facere oportebat, Romam cepit. Hunc ego tibi recipio Luguduni natum, ubi Licinus1 multis annis regnavit. Tu autem, qui plura loca calcasti quam ullus mulio perpetuarius, Lugudunenses scire debes, et2 multa milia inter Xanthum et Rhodanum interesse.” Excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure irascitur. Quid diceret, nemo intellegebat, ille autem Febrim duci iubebat, illo gestu solutae manus[p. 384] et ad hoc unum satis firmae, quo decollare homines solebat, iusserat illi collum praecidi. Putares omnes illius esse libertos: adeo illum nemo curabat. Turn Herculesaudi meinquittu desine fatuari. Venisti huc, ubi mures ferrum rodunt. Citiusmihi verum, ne tibi alogias excutiam.” Et quo terribilior esset, tragicus fit et ait:

exprome propere, sede qua genitus cluas,
hoc ne peremptus stipite ad terram accidas;
haec clava reges saepe mactavit feros.
Quid nunc profatu vocis incerto sonas?
Quae patria, quae gens mobile eduxit caput?
Edissere. Equidem regna tergemini petens
longinqua regis, unde ab Hesperio mari
Inachiam ad urbem nobile advexi pecus,
vidi duobus imminens fluviis iugum,
quod Phoebus ortu semper obverso videt,
ubi Rhodanus ingens amne praerapido fluit,
Ararque dubitans, quo suos cursus agat,
tacitus quietis adluit ripas vadis.
Estne illa tellus spiritus altrix tui?"
Haec satis animose et fortiter, nihilo minus mentis[p. 386] suae non est et timet μωροῦ πληγήν. Claudius ut vidit virum valentem, oblitus nugarum intellexit neminem Romae sibi parem fuisse, illic non habere se idem gratiae: gallum in suo sterquilino plurimum posse. Itaque quantum intellegi potuit, haec visus est dicere: “Ego te, fortissime deorum Hercule, speravi mihi adfuturum apud alios, et si qui a me notorem petisset, te fui nominaturus, qui me optime nosti. Nam si memoria repetis, ego eram qui tibi3 ante templum tuum ius dicebam totis diebus mense Iulio et Augusto. Tu scis, quantum illic miseriarum tulerim, cum causidicos audirem diem et noctem, in quos si incidisses, valde fortis licet tibi videaris, maluisses cloacas Augeae purgare: multo plus ego stercoris exhausi. Sed quoniam volo

1 Buecheler Licinusfor Licinius.

2 Buecheler omits et with one MS. and brackets Lugudunenses.

3 So MSS. Buecheler reads Tiburi, quoting Suet. Aug. 72.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (W.H.D. Rouse, W.H.D. Rouse, M.A. Litt. D., 1913)
load focus English (W.H.D. Rouse, W.H.D. Rouse, M.A. Litt. D., 1913)
hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: