previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nvtr.
Subiecta et humilis, atque monumenta extruit
quibus timorem fassa testatur suum.
et hanc levis fallaxque destituet deus
volucer Cupido: «it licet forma eminens.
200opibus superba, gaudium capiet breve.
Passa est similes ipsa dolores
regina deum,
[p. 404] cum se formas vertit in omnes
dominus caeli divumque pater-
205et modo pennas sumpsit oloris
modo Sidonii cornua tauri,
aureus idem fluxit in imbri;
fulgent caelo sidera Ledae,
patrio residet Bacchus Olympo,
210deus Alcides possidet Heben
nec Iunonis iam timet iras,
cuius gener est qui fuit hostis,
vicit sapiens tamen obsequium
coniugis altae pressusque dolor:
215sola Tonantem tenet aetherio'
secura toro maxima Iuno,
nec mortali captus forma
deserit altam Iuppiter aulam,
tu quoque, terris altera Iuno,
220soror Augusti coniunxque, graves
vince dolores.

Oct.
Iungentur ante saeva sideribus freta
et ignis undae, Tartaro tristi polus,
lux alma tenebris, roscidae nocti dies,
225quam cum scelesti coniugis mente impia
mens nostra, semper fratris extincti memor.
utinam nefandi principis dirum caput
obruere flammis caelitum rector paret,
qui saepe terras fulmine infesto quatit
230mentesque nostras ignibus terret sacris
novisque monstris; vidimus caelo iubar
ardens cometam pandere infestam facem,
qua plaustra tardus noctis aeterna vice
regit Bootes, frigore Arctoo rigens:
[p. 405] 235en ipse diro spiritu saevi ducis
polluitur aether, gentibus clades novas
minantur astra, quas regit dux impius.
non tam ferum Typhona neglecto Iove
irata Tellus edidit quondam parens:
240hic gravior illo pestis, hic hostis deum
hominumque templis expulit superos suis
civesque patria, spiritum fratri abstulit,
hausit cruorem matriset lucem videt
fruiturque vita noxiam atque animam trahit!
245pro summe genitor, tela cur frustra iacis
invicta totiens temere regali manu?
in tam nocentem dextra cur cessat tua?
utinam suorum facinorum poenas luat
250orbis tyrannus, quem premit turpi iugo
morumque vitiis nomen Augustum inquinat!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: