previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Atreus Thyestes

Atr.
970Festum diem, germane, consensu pari
celebremus: hic est, sceptra qui firmet mea
solidamque pacis alliget certae fidem.

Thy.
Satias dapis me nec minus Bacchi tenet,
augere cumulus hic voluptatem potest,
975si cum meis gaudere felici datur.

Atr.
Hic esse natos crede in amplexu patris,
hic sunt eruntque; nulla pars prolis tuae
tibi subtrahetur. ora quae exoptas dabo
totumque turba iam sua implebo patrem,
980satiaberis, ne metue. nunc mixti meis
iucunda mensae sacra iuvenilis colunt;
sed accientur. poculum infuso cape
gentile Baccho,

Thy.
Capio fraternae dapis
[p. 314] donum, paternis vina libentur deis.
985tunc hauriantur. sed quid hoc? nolunt manus
parere, crescit pondus et dextram gravat;
admotus ipsis Bacchus a labris fugit
circaque rictus ore decepto fluit
et ipsa trepido mensa subsiluit solo.
990vix lucet ignis; ipse quin aether gravis
inter diem noctemque desertus stupet,
quid hoc? magis magisque concussi labant
convexa caeli; spissior densis coit
caligo tenebris noxque se in noctem abdidit;
995fugit omne sidus, quicquid est, fratri precor
gnatisque parcat, omnis in vile hoc caput
abeat procella, redde iam gnatos mihi!

Atr.
Reddam, et tibi illos nullus eripiet dies.

Thy.
Quis hic tumultus viscera exagitat mea?
1000quid tremuit intus? sentio impatiens onus
meumque gemitu non meo pectus gemit,
adeste, nati, genitor infelix vocat,
adeste. visis fugiet hic vobis dolor
unde obloquuntur?

Atr.
Expedi amplexus pater:
1005«venere, gnatos ecquid agnoscis tuos?

Thy.
Agnosco fratrem, sustines tantum nefas
gestare, Tellus? non ad infernam Styga
tenebrasque mergis rupta et ingenti via
ad chaos inane regna cum rege abripis?
1010non tota ab imo tecta convellens solo
verti» Mycenas? stare circa Tantalum
uterque iam debuimus: hinc compagibus
et hinc revulsis, si quid infra Tartara est
[p. 315] avesque nostros, hoc tuam, inmani sinu
1015demitte vallem nosque defossos tege
Acheronte toto. noxiae supra, caput
animae vagentur nostrum et ardenti freto
Phlegethon harenas igneus totas agens
exilia supra nostra violentus fluat
1020immota tellus pondus ignavum iaces?
fugere superi,

Atr.
Iam accipe hos potius libens
diu expetitosnulla per fratrem est mora:
fruere, osculare, divide amplexus tribus.

Thy.
Hoc foedus? haec est gratia, haec fratris fides?
1025sic odia ponis? non peto. incolumis pater
natos ut habeam; scelere quod salvo dari
odioque possit, frater hoc fratrem rogo:
sepelire liceat, redde quod cernas statim
uri; nihil te genitor habiturus rogo.
1030sed perditurus.

Atr.
Quicquid e natis tuis
superest habes, quodcumque non superest habes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: