previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Atreus
885Aequalis astris gradior et cunctos super
altum superbo vertice attingens polum.
nunc decora regni teneo, nunc solium patris,
dimitto superos: summa votorum attigi,
bene est, abunde est. iam sat est etiam mihi.
890sed cur satis sit? pergam et impleto patre
funere suorum, ne quid obstaret pudor,
dies recessit: perge dum caelum vacat,
utinam quidem tenere fugientes deos
possem et coaetos trahere, ut ultricem dapem
[p. 311] 895omnes viderentquod sat est, videat pater.
etiam die nolente discutiam tibi
tenebras, miseriae sub quibus latitant tuae.
nimis diu conviva securo iaces
hilarique vultu, iam satis mensis datum est
900satisque Baccho: sobrio tanta ad mala
opus est Thyeste. turba familiaris, fores
templi relaxa, festa patefiat domus.
libet videre, capita natorum intuens
quos det colores, verba quae primus dolor
905effundat aut ut spiritu expulso stupens
corpus rigescat. fructus hic operis mei est.
miserum videre nolo, sed dum fit miser.
aperta multa tecta conlucent face.
resupinus ipse purpurae atque auro incubat,
910vino gravatum fulciens laeva caput.
eructat. o me caelitum excelsissimum,
regumque regem! vota transcendi mea.
satur est, capaci ducit argento merum
ne parce potu: restat etiamnunc cruor
915tot hostiarum; veteris hunc Bacchi color
abscondethoc, hoc mensa cludatur scypho
mixtum suorum sanguinem genitor bibat:
meum bibisset. ecce, iam cantus ciet
festasque voces nec satis menti imperat.

Thyestes
920Pectora longis hebetata malis,
iam sollicitae ponite curas.
[p. 312] fugiat maeror fugiatque pavor,
fugiat trepidi comes exilii
tristis egestas
925rebusque gravis pudor afflictis:
magis unde cadas quam quo refert.
Magnum, ex alto culmine lapsum
stabilem in plano figere gressum;
magnum, ingenti strage malorum
930pressum fracti pondera regni
non inflexa cervice pati
nec degenerem victumque malis
rectum impositas ferre ruinas.
Sed iam saevi nubila fati
pelle ac miseri
935temporis omnis dimitte notas;
redeant vultus ad laeta boni,
veterem ex animo mitte Thyesten.
Proprium hoc miseros sequitur vitium,
numquam rebus credere laetis:
940redeat felix fortuna licet,
tamen afflictos gaudere piget,
quid me revocas festumque vetas
celebrare diem. quid flere iubes,
nulla surgens dolor ex causa?
945quid me prohibes flore decenti
vincire comam? prohibet, prohibet!
Vernae capiti Auxere rosae,
pingui madidus crinis amomo
inter subitos stetit horrores,
950imber vultu nolente cadit,
venit in medias voces gemitus,
maeror lacrimas amat assuetas,
[p. 313] flendi miseris dira cupido est.
libet infaustos mittere questus,
955libet et Tyrio saturas ostro
rumpere vestes, ululare libet.
Mittit luctus signa futuri
mens, ante sui praesaga mali:
instat nautis fera tempestas,
960cum sine vento tranquilla tument.
Quos tibi luctus quosve tumultus
fingis, demens? credula praesta
pectora fratri: iam, quicquid id est,
vel sine causa vel sero times.
965Nolo infelix, sed vagus intra
terror oberrat, subitos fundunt
oculi fletus, nec causa subest,
dolor an metus est?
an habet lacrimas magna voluptas?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: