previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Oedipus Creo
510Etsi ipse vultus flebiles praefert notas,
510exprome cuius capite placemus deos.

Cr.
Fari iubes tacere quae suadet metus.

Oed.
Si te luentes non satis Thebae movent,
at sceptra moveant lapsa cognatae domus.

Cr.
Nescisse cupies nosse quae nimium expetis.

Oed.
515Iners malorum remedium ignorantia est.
itane et salutis publicae indicium obrues?

Cr.
Vbi turpis est medicina, sanari piget.

Oed.
Audita fare, vel malo domitus gravi
quid arma possint regis irati scies.

Cr.
520Odere reges dicta quae dici iubent.

Oed.
Mittens Erebo vile pro cunctis caput,
arcana sacri voce ni retegis tua.
[p. 222]

Cr.
Tacere liceat, ulla libertas minor
a rege petitur?

Oed.
Saepe vel lingua magis
525regi atque regno muta libertas obest.

Cr.
Vbi non licet tacere, quid cuiquam licet?

Oed.
Imperia solvit qui tacet iussus loqui.

Cr.
Coacta verba placidus accipias precor.

Oed.
Vlline poena vocis expressae fuit?

Cr.
530Est procul ab urbe lucus ilicibus niger,
Dircaea circa vallis inriguae loca.
cupressus altis exerens silvis caput
virente semper alligat trunco nemus,
curvosque tendit quercus et putres situ
535annosa ramos: huius abrupit latus
edax vetustas; illa, iam fessa cadens
radice, fulta pendet aliena trabe,
amara bacas laurus et tiliae leves
et Paphia myrtus et per immensum mare
540motura remos alnus et Phoebo obvia
enode Zephyris pinus opponens latus:
medio stat ingens arbor atque umbra gravi
silvas minores urguet et magno ambitu
diffusa ramos una defendit nemus,
545tristis sub illa, lucis et Phoebi inscius,
restagnat umor frigore aeterno rigens;
limosa pigrum circumit fontem palus.
Huc ut sacerdos intulit senior gradum,
haut est moratus: praestitit noctem locus,
550tum effossa tellus, et super rapti rogis
iaciuntur ignes, ipse funesto integit
[p. 223] vates amictu corpus et frondem quatit,
lugubris imos palla perfundit pedes,
squalente cultu maestus ingreditur senex,
555mortifera canam taxus adstringit comam.
nigro bidentes vellere atque atrae boves
intro trahuntur, flamma praedatur dapes,
vivumque trepidat igne ferali pecus,
vocat inde manes teque qui manes regis
560" et obsidentem claustra Lethaei lacus,
carmenque magicum volvit et rabido minax
decantat ore quicquid aut placat leves
aut cogit umbras; sanguinem libat focis
solidasque pecudes urit et multo specum
565saturat cruore; libat et niveum insuper
lactis liquorem, fundit et Bacchum manu
laeva canitque rursus ac terram intuens
graviore manes voce et attonita citat.
latravit Hecates turba; ter valles cavae
570sonuere maestum, tota succusso solo
pulsata tellus. 'audior' vates ait,
'rata verba fudi: rumpitur caecum chaos
iterque populis Ditis ad superos datur'
subsedit omnis silva et erexit comas,
575duxere rimas robora et totum nemus
concussit horror, terra se retro dedit
gemuitque penitus: sive temptari abditum
Acheron profundum mente non aequa tulit,
sive ipsa tellus, ut daret functis viam,
580compage rupta sonuit; aut ira furens
triceps catenas Cerberus movit graves.
[p. 224] subito dehiscit terra et immenso sinu
laxata patuitipse torpentes lacus
vidi inter umbras, ipse pallentes deos
585noctemque veram; gelidus in venis stetit
haesitque sanguis, saeva prosiluit cohors
et stetit in armis omne vipereum genus,
fratrum catervae dente Dircaeo satae.
590tum torva Erinys sonuit et caecus Furor
Horrorque et una quicquid aeternae creant
celantque tenebrae: Luctus avellens comam
aegreque lassum sustinens Morbus caput,
gravis Senectus sibimet et pendens Metus
avidumque populi Pestis Ogygii malum.
595nos liquit animus, ipse quae ritus senis
artesque norat stupuit, intrepidus parens
audaxque damno convocat Ditis feri
exangue vulgus, ilico ut nebulae leves
volitant et auras libero caelo trahunt.
600non tot caducas educat frondes Eryx
nec vere flores Hybla tot medio creat,
cum examen arto nectitur densum globo,
fluctusque non tot frangit Ionium mare,
nec tanta gelidi Strymonis fugiens minas
605permutat hiemes ales et caelum secans
tepente Nilo pensat Arctoas nives
quot ille populos vatis eduxit sonus.
avide latebras nemoris umbrosi petunt
animae trementes.; primus emergit solo,
610dextra ferocem cornibus taurum premens,
Zethus, manuque sustinens laeva chelyn
qui saxa dulci traxit Amphion sono;
[p. 225] interque natos Tantalis tandem suos
tuto superba fert caput fastu grave
615et numerat umbras, peior hac genetrix adest
furibunda Agaue, tota quam sequitur manus
partita regem: sequitur et Bacchas lacer
Pentheus tenetque saevus etiam nunc minas,
tandem, vocatus saepe pudibundum extulit
620caput atque ab omni dissidet turba procul
celatque semet (instat et Stygias preces
geminat sacerdos, donec in apertum efferat
vultus opertos) Laiusfari horreo:
stetit per artus sanguine effuso horridus,
625paedore foedo squalidam obtectus comam,
et ore rabido fatur: 'O Cadmi effera,
cruore semper laeta cognato domus,
vibrate thyrsos, enthea gnatos manu
lacerate potiusmaximum Thebis scelus
630maternus amor est. patria, non ira deum
sed scelere raperis: non gravi flatu tibi
luctificus Auster nec parum pluvio aethere
satiata tellus halitu sicco nocet,
sed rex cruentus, pretia qui saevae necis
635sceptra et nefandos occupat thalamos patris
egitque in ortus semet et matri impios
fetus regessit, quique, vix mos est feris,
640fratres sibi ipse genuitimplicitum malum
magisque monstrum Sphinge perplexum sua.
invisa proles: sed tamen peior parens
quam gnatus, utero rursus infausto gravis.
te, te cruenta sceptra qui dextra geris,
te pater inultus urbe cum tota petam
[p. 226] et mecum Erinyn pronubam thalami traham,
645traham sonantis verbera, incestam domum
vertam et penates impio Marte obteram.
proinde pulsum finibus regem ocius
agite exulem quocumque funesto gradu;
solum relinquat: vere florifero virens
650reparabit herbas, spiritus puros dabit
vitalis aura, veniet et silvis decor;
Letum Luesque, Mors Labor Tabes Dolor,
comitatus illo dignus, excedent simul;
et ipse rapidis gressibus sedes volet
655effugere nostras, sed graves pedibus moras
addam et tenebo: reptet incertus viae,
baculo senili triste praetemptans iter:
eripite terras, auferam caelum pater.'

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: