previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Oed.
Quid ista sacri signa terrifici ferant
385exprome: voces aure non timida hauriam.
solent extrema facere securos mala.

Tir.
His invidebis quibus opem quaeris malis.

Oed.
Memora quod unum scire caelicolae volunt,
contaminarit rege quis caeso manus.

Tir.
390Nec alta caeli quae levi pinna secant
nec fibra vivis rapta pectoribus potest
ciere nomen; alia temptanda est via:
ipse evocandus noctis aeternae plagis,
emissus Erebo ut caedis auctorem indicet.
395reseranda tellus, Ditis inplacabile
numen precandum, populus infernae Stygia
huc extrahendus: ede cui mandes sacrum;
nam te, penes quem summa regnorum, nefas
invisere umbras.

Oed.
400Te, Creo, hic poscit labor,
400ad quem secundum regna respiciunt mea.

Tir.
Dum nos profundae claustra laxamus Stygis,
populare Bacchi laudibus carmen sonet.
[p. 217]

Chorus
Effusam redimite comam nutante corymbo,
mollia Nysaeis armati bracchia thyrsis!
405Lucidum caeli decus, huc ades
votis quae tibi nobiles
Thebae, Bacche, tuae
palmis supplicibus ferunt.
Huc adverte favens virgineum caput,
410vultu sidereo discute nubila
et tristes Erebi minas
avidumque fatum.
Te decet cingi comam floribus vernis,
te caput Tyria cohibere mitra
415hederave mollem
bacifera religare frontem.
Spargere effusos sine lege crines,
rursus adducto revocare nodo;
qualis iratam metuens novercam
420creveras falsos imitatus artus,
420crine flaventi simulata virgo,
lutea vestem retinente zona:
inde tam molles placuere cultus
et sinus laxi fluidumque syrma.
Vidit aurato residere curru,
425veste cum longa tegeres leones,
[p. 218] omnis Eoae plaga vasta terrae,
qui bibit Gangen niveumque quisquis
frangit Araxen.
Te senior turpi sequitur Silenus asello,
430turgida pampineis redimitus tempora sortis;
condita lascivi deducunt orgia mystae.
Te Bassaridum comitata cohors
nunc Edono pede pulsavit
sola Pangaeo, nunc Threicio
435vertice Pindi; nunc Cadmeas
inter matres impia maenas
comes Ogygio venit laccho,
nebride sacra praecincta latus
thyrsumque levem vibrante manu,
tibi commotae pectora matres
440fudere comam.
440iam post laceros Pentheos artus
thyades, oestro membra remissae,
velut ignotum videre nefas.
445Ponti regna tenet nitidi matertera Bacchi
Nereidumque choris Cadmeia cingitur Ino;
ius habet in fluctus magni puer advena ponti,
cognatus Bacchi, numen non vile Palaemon.
Te Tyrrhena, puer, rapuit manus,
450at tumidum Nereus posuit mare,
[p. 219] caerula cum pratis mutat freta:
hinc verno platanus folio viret
et Phoebo laurus carum nemus;
garrula per ramos avis obstrepit;
455vivaces hederas remus tenet,
summa ligat vitis carchesia..
Idaeus prora fremuit leo,
tigris puppe sedet Gangetica.
Tum pirata freto pavidus natat,
460et nova demersos facies habet:
bracchia prima cadunt praedonibus
inlisumque utero pectus coit,
parvula dependet lateri manus
et dorso fluctum curvo subit,
465lunata scindit cauda mare:
et sequitur curvus fugientia
carbasa delphin.
Divite Pactolos vexit te Lydius unda,
aurea torrenti deducens flumina ripa;
laxavit victos arcus Geticasque sagittas
470lactea Massagetes qui pocula sanguine miscet;
regna securigeri Bacchum sensere Lycurgi;
sensere terraeZalacum feroces
et quos vicinus Boreas ferit
arva mutantes quasque Maeotis
[p. 220] 475alluit gentes frigido fluctu
quasque despectat
vertice summo
sidus Arcadium geminumque plaustrum.
Ille dispersos domuit Gelonos.
arma detraxit trucibus puellis:
480ore deiecto petiere terram
Thermodontiacae catervae.
positisque tandem levibus sagittis
Maenades factae.
sacer Cithaeron sanguine undavit
485Ophioniaque caede;
Proetides silvas petiere, et Argos
praesente Bacchum coluit noverca.
Naxos Aegaeo redimita ponto
tradidit thalamis relictam
490virginem, meliore pensans
490damnum marito:
pumice ex sicco ...
fluxit Nyctelius latex;
garruli gramen secuere rivi,
conbibit dulces humus alta sucos
495niveique lactis candidos fontes
et mixta odoro Lesbia cum thymo.
Ducitur magno nova nupta caelo:
solemne Phoebus carmen
[p. 221] infusis humero capillis
500cantat et geminus Cupido
concutit taedas.
telum deposuit Iuppiter igneum
oditque Baccho veniente fulmen.
Lucida dum current annosi sidera mundi,
505Oceanus clausum dum fluctibus ambiet orbem
Lunaque dimissos dum plena recolliget ignes,
dum matutinos praedicet Lucifer ortus
altaque caeruleum dum Nerea nesciet Arctos,
candida formonsi venerabimur ora Lyaei.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: