previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nvtr.
195Deum esse amorem turpis et vitio favens
[p. 164] finxit libido, quoque liberior foret
titulum furori numinis falsi addidit.
natum per omnis scilicet terras vagum
Erycina mittit, ille per caelum volans
200proterva tenera tela molitur manu
regnumque tantum minimus e superis habet:
vana ista demens animus ascivit sibi
Venerisque numen finxit atque arcus dei.
quisquis secundis rebus exultat nimis
205fluitque luxu, semper insolita appetit.
tunc illa magnae dira fortunae comes
subit libido: non placent suetae dapes,
non tecta sani moris aut vilis scyphus.
cur in penates rarius tenues subit
210haec delicatae eligens pestis domos?
cur sancta parvis habitat in tectis Venus
mediumque sanos vulgus affectus tenet
et se coercent modica? contra divites
regnoque fulti plura quam fas est petunt?
215quod non potest vult posse qui nimium potest.
quid deceat alto praeditam solio vides:
metue ac verere sceptra remeantis viri.

Ph.
Amoris in me maximum regnum puto
reditusque nullos metuo: non umquam amplius
220convexa tetigit supera qui mersus semel
adiit silentem nocte perpetua domum.

Nvtr.
Ne crede Diti. clauserit regnum licet
canisque diras Stygius observet fores:
solus negatas invenit Theseus vias.

Ph.
225Veniam ille amori forsitan nostro dabit.

Nvtr.
Immitis etiam coniugi castae fuit:
[p. 165] experta saevam est barbara Antiope manum.
sed posse flecti coniugem iratum puta:
quis huius animum flectet intractabilem?
230exosus omne feminae nomen fugit,
immitis annos caelibi vitae dicat,
conubia vitat: genus Amazonium scias.

Ph.
Hunc in nivosi collis haerentem iugis,
et aspera agili saxa calcantem pede
235sequi per alta nemora, per montes placet.

Nvtr.
Resistet ille seque mulcendum dabit
castosque ritus Venere non casta exuet?
tibi ponet odium, cuius odio forsitan
persequitur omnes? precibus haud vinci potest.

Ph.
240Ferus est? amore didicimus vinci feros.

Nvtr.
Fugiet.

Ph.
Per ipsa maria si fugiet, sequar.

Nvtr.
Patris memento.

Ph.
Meminimus matris simul.

Nvtr.
Genus omne profugit.

Ph.
Paelicis careo metu.

Nvtr.
Aderit maritus

Ph.
Nempe Perithoi comes?

Nvtr.
245Aderitque genitor,

Ph.
Mitis, Ariadnae pater.

Nvtr.
Per has senectae splendidas supplex comas
fessumque curis pectus et cara ubera
precor, furorem siste teque ipsa adiuva:
pars sanitatis velle sanari fuit.

Ph.
250Non omnis animo cessit ingenuo pudor.
paremus, altrix. qui regi non vult amor
vincatur. haud te, fama, maculari sinam.
haec sola ratio est, unicum effugium mali:
virum sequamur, morte praevertam nefas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: