Chorus
Quonam cruenta maenas
850praeceps amore saevo
rapitur? quod impotenti
[p. 149]
facilius parat furore?—
vultus citatus ira
riget et caput feroci
855quatiens superba motu
regi minatur ultro.
quis credat exulem?
flagrant genae rubentes.
pallor fugat ruborem,
860nullum vagante forma
servat diu colorem.—
huc fert pedes et illuc,
ut tigris orba natis
cursu furente lustrat
865Grangeticum nemus.
frenare nescit iras
Medea, non amores;
nunc ira amorque causam
iunxere: quid sequetur?
870quando efferet Pelasgis
nefanda Colchis arvis
gressum metuque solvet
regnum simulque reges?—
nunc, Phoebe, mitte currus
875nullo morante loro,
nox condat alma lucem,
mergat diem timendum
dux noctis Hesperus.
nuntius chorus nutrix medea iason
Periere cuncta, concidit regni status,
880nata atque, genitor cinere permixto iacent.
[p. 150]
Chor.
Qua fraude capti?
Nvnt.
Qua solent reges capi:
donis.
Chor.
In illis esse quis potuit dolus?
Nvnt.
Et ipse miror vixque iam facto malo
potuisse fieri credo.
Chor.
Quis cladis modus?
Nvnt.
885Avidus per omnem regiae partem furit .
ut iussus ignis: iam domus tota occidit,
urbi timetur.
Chor.
Vnda flammas opprimat.
Nvnt.
Et hoc in ista clade mirandum accidit:
alit unda flammas, quoque prohibetur magis,
890magis ardet ignis: ipsa praesidia occupat.
Nvtr.
Effer citatum sede Pelopea gradum,
Medea, praeceps quaslibet terras pete.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.