previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nvtrix
670Pavet animus, horret, magna pernicies adest.
immane quantum augescit et semet dolor
accendit ipse vimque praeteritam integrat.
vidi furentem saepe et aggressam deos,
caelum trahentem: maius his, maius parat
675Medea monstrum, namque ut attonito gradu
evasit et penetrale funestam attigit,
totas opes effundit et quicquid diu
etiam ipsa timuit promit atque omnem explicat
turbam malorum, arcana secreta abdita,
[p. 143] 680et triste laeva congregans sacrum manu
pestes vocat quascumque ferventes creat
harena Libyae quasque perpetua nive
Taurus cohercet frigore Arctoo rigens,
et omne monstrum, tracta magicis cantibus
685squamifera latebris turba desertis adest.
hic saeva serpens corpus immensum trahit
trifidamque linguam exertat et quaerit quibus
mortifera veniat: carmine audito stupet
tumidumque nodis corpus aggestis plicat
690cogitque in orbεs. 'parva sunt' inquit 'mala
et vile telum est. ima quod tellus creat:
caelo petam venena, iam iam tempus est
aliquid movere fraude vulgari altius.
huc ille vasti more torrentis iacens
695descendat anguis, cuius immensos duae.
maior minorque, sentiunt nodos ferae
(maior Pelasgis apta. Sidoniis minor)
pressasque tandem solvat Ophiuchus manus
virusque fundat; adsit ad cantus meos
700lacessere ausus gemina Python numina.
et Hydra et omnis redeat Herculea manu
succisa serpens, caede se reparans sua.
tu quoque relictis pervigil Colchis ades,
sopite primum cantibus, serpens, meis.'
705Postquam evocavit omne serpentum genus,
congerit in unum frugis infaustae mala:
quaecumque generat invius saxis Eryx,
quae fert opertis hieme perpetua iugis
[p. 144] sparsus cruore Caucasus Promethei,
et quis sagittas divites Arabes linunt
710pharetraque pugnax Mediis aut Parthi leves,
aut quos sub axe frigido sucos legunt
lucis Suebae nobiles Hyrcaniis;
quodcumque tellus vere nidifico creat
715aut rigida cum iam bruma discnssit decus
nemorum et nivali cuncta constrinxit gelu,
quodcumque gramen flore mortifero viret
cuiusve fortis sucus in radicibus
causas nocendi gignit, attrectat manu.
720Haemonius illas contulit pestes Athos,
has Pindus ingens, illa Pangaei iugis
teneram cruenta falce deposuit comam;
has aluit altum gurgitem Tigris premens,
Danuvius illas, has per arentes plagas
725tepidis Hydaspes gemmifer currens aquis,
nomenque terris qui dedit Baetis suis
Hesperia pulsans maria languenti vado.
haec passa ferrum est, dum parat Phoebus diem,
illius alta nocte succisus frutex;
730at huius ungue secta cantato seges.
Mortifera carpit gramina ac serpentium
saniem exprimit miscetque et obscenas aves
maestique cor bubonis et raucae strigis
exsecta vivae viscera, haec scelerum artifex
735discreta ponit; his rapax vis ignium,
his gelida pigri frigoris glacies inest.
[p. 145] addit venenis verba non illis minus
metuenda, sonuit ecce vaesano gradu
canitque. mundus vocibus primis tremit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: