previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Medea Nvtrix
Occidimus, aures pepulit hymenaeus meas.
vix ipsa tantum, vix adnue credo malum,
hoc facere Iason potuit, erepto patre
patria atque regno sedibus solam exteris
120deserere durus? merita contempsit mea
qui scelere flammas viderat vinci et mare?
adeone credit omne consumptum nefas?
incerta vaecors mente vaesana feror
partes in omnes; unde me ulcisci queam?
125utinam esset illi frater! est coniunx: in hanc
ferrum exigatur. hoc meis satis est malis?
si quod Pelasgae, si quod urbes barbarae
novere facinus quod tuae ignorent manus,
nunc est parandum. scelera te hortentur tua
130et cuncta redeant f inclitum regni decus
raptum et nefandae virginis parvus comes
divisus ense, funus ingestum. patri
sparsum que ponto corpus et Peliae senis
decocta aeno membra: funestum impie
135quam saepe fudi sanguinem, et nullum scelus
irata feci: suasit infelix amor.
Quid tamen Iason potuit, alieni arbitri
iurisque factus? debuit ferro obvium
offerre pectusmelius, a melius, dolor
140furiose, loquere, si potest, vivat meus,
[p. 124] ut fuit, Iason; si minus, vivat tamen
memorque nostri muneris parcat mihi.
culpa est Creontis tota, qui sceptro impotens
coniugia solvit quique genetricem abstrahit
145gnatis et arto pignore astrictam fidem
dirimit: petatur solus hic, poenas luat
quas debet, alto cinere cumulabo domum;
videbit atrum verticem flammis agi
Malea longas navibus flectens moras.

Nvtr.
150Sile, obsecro, questusque secreto abditos
manda dolori, gravia quisquis vulnera
patiente et aequo mutus animo pertulit,
referre potuit: ira quae tegitur nocet;
professa perdunt odia vindictae locum.

Med.
155Levis est dolor qui capere consilium potest
et clepere sese: magna non latitant mala.
libet ire contra,

Nvtr.
Siste furialem impetum,
alumna: vix te tacita defendit quies.

Med.
Fortuna fortes metuit, ignavos premit.

Nvtr.
160Tunc est probanda, si locum virtus habet.

Med.
Numquam potest non esse virtuti locus.

Nvtr.
Spes nulla rebus monstrat adflictis viam.

Med.
Qui nil potest sperare, desperet nihil.

Nvtr.
Abiere Colchi, coniugis nulla est fides
165nihilque superest opibus e tantis tibi.

Med.
Medea superest, hic mare et terras vides
ferrumque et ignes et deos et fulmina.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: