previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Antig.
Pauca, o parens magnanime, miserandae precor
ut verba natae mente placata audias.
non te ut reducam veteris ad speciem domus
185habitumque regni flore pollentem inclito
peto aut ut iras, temporum haut ipsa mora
fractas, remisso pectore ac placido feras:
at hoc decebat roboris tanti virum,
non esse sub dolore nec victum malis
190dare terga; non est, ut putas, virtus, pater,
timere vitam, sed malis ingentibus
obstare nec se vertere ac retro dare.
qui fata proculcavit ac vitae bona
proiecit atque abscidit et casus suos
195oneravit ipse, cui deo nullo est opus,
quare ille mortem cupiat aut quare petat?
utrumque timidi est: nemo contempsit mori
qui concupivit, cuius haut ultra mala
exire possunt, in loco tuto est situs.
200quis iam deorum, velle fac, quicquam potest
malis tuis adicere? iam nec tu potes
nisi hoc, ut esse te putes dignum nece
non es nec ulla pectus hoc culpa attigit.
et hoc magis te, genitor, insontem voca.
205quod innocens es dis quoque invitis, quid est
quod te efferant, quod novos suffixerit
stimulos dolori? quid te in infernas agit
[p. 100] sedes, quid ex his pellit? ut careas die?
cares; ut altis nobilem muris domum
210patriamque fugias? patria tibi vivo perit;
natos fugis matremque? ab* aspectu omnium
fortuna te summovit, et quicquid potest
auferre cuiquam mors, tibi hoc vita abstulit;
regni tumultus? turba fortunae prior
215abscessit a te iussa, quem, genitor, fugis?

Oedip.
Me fugio, fugio conscium scelerum omnium
pectus, manumque hanc fugio et hoc "caelum et deos.
et dira fugio scelera quae feci innocens.
ego hoc solum, frugifera quo surgit Ceres,
220premo? has ego auras ore pestifero traho?
ego laticis haustu satior aut ullo fruor
almae parentis munere? ego castam manum
nefandus incestificus exsecrabilis
attrecto? ego ullos aure concipio sonos,
225per quos parentis nomen aut nati audiam?
utinam quidem rescindere has quirem vias
manibusque adactis omne qua voces meant
aditusque verbis tramite angusto patet
eruere possem: nata, iam sensum tui,
230quae pars meorum es criminum, infelix pater
fugissem. inhaeret ac recrudescit nefas
subinde, et aures ingerunt quicquid mihi
donastis, oculi, cur caput tenebris grave
non mitto ad umbras Ditis aeternas? quid hic
235manes meos detineo? quid terram gravo
mixtusque superis erro? quid restat mali?
regnum parentes liberi, virtus quoque
[p. 101] et ingeni sollertis eximium decus
periere, cuncta sors mihi infesta abstulit:
240lacrimae supererant: has quoque eripui mihi.
absiste, nullas animus admittit preces
novamque poenam sceleribus quaerit parem.
et esse par quae poterit? infanti quoque
decreta mors est.— fata quis tam tristia
245sortitus umquam? videram nondum diem
uterique nondum solveram clausi moras,
et iam timebar. protinus quosdam editos
nox occupavit et novae luci abstulit:
mors me antecessit; aliquis intra viscera
250materna letum praecoquis fati tulit:
sed numquid et peccavit? abstrusum, abditum
dubiumque an essem sceleris infandi reum
deus egit; illo teste damnavit parens
calidoque teneros transilit ferro pedes
255et in alta nemora pabulum misit feris
avibusque saevis quas Cithaeron noxius
cruore saepe regio tinctas alit. ,
sed quem deus damnavit, abiecit pater,
mors quoque refugit, praestiti Delphis fidem:
260genitorem adortus impia stravi nece.
hoc alia pietas redimet: occidi patrem,
sed matrem amavi, proloqui hymenaeum pudet
taedasque nostras, has quoque invitum pati
te coge poenas: facinus ignotum efferum
265inusitatum effare quod populi horreant,
quod esse factum nulla non aetas neget,
quod parricidam pudeat: in patrios toros
tuli paterno sanguine aspersas manus
scelerisque pretium maius accepi scelus.
270leve est paternum facinus: in thalamos meos
[p. 102] deducta mater, ne parum sceleris foret,
fecunda: nullum crimen hoc maius potest
natura ferre, si quod etiamnum est tamen,
qui facere possent dedimus, abieci necis '
275pretium paternae sceptrum et hoc iterum manus
armavit alias; optime regni mei
fatum ipse novi: nemo sine sacro feret
illud cruore, magna praesagit mala
paternus animus, iacta iam sunt semina
280cladis futurae: spernitur pacti fides;
hic occupato cedere imperio negat,
ius ille et icti foederis testes deos
invocat et Argos exul atque urbes movet
Graias in arma: non levis fessis venit
285ruina Thebis; tela flammae vulnera
instant et istis si quod est maius malum,
ut esse genitos nemo non ex me sciat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: