previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Lyc.
Vrbis regens opulenta Thebanae loca
et omne quicquid uberi cingit solo
obliqua Phocis, quicquid Ismenos rigat,
335quicquid Cithaeron vertice excelso videt,
et bina findens Isthmos exilis freta
[p. 15] non vetera patriae iura possideo domus
ignavus heres; nobiles non sunt mihi
avi nec altis inclitum titulis genus.
340sed clara virtus: qui genus iactat suum.
aliena laudat, rapta sed trepida manu
sceptra obtinentur; omnis in ferro est salus:
quod civibus tenere te invitis scias.
strictus tuetur ensis, alieno in loco
345haut stabile regnum est; una sed nostras potest
fundare vires iuncta regali face
thalamisque Megara: ducet e genere inclito
novitas colorem nostra, non equidem reor
fore ut recuset ac meos spernat toros;
350quod si impotenti pertinax animo abnuet,
stat tollere omnem penitus Herculeam domum.
invidia factum ac sermo popularis premet?
ars prima regni est posse ... invidiam pati.
temptemus igitur, fors dedit nobis locum.
355namque ipsa, tristi vestis obtentu caput
velata, iuxta praesides adstat deos
laterique adhaeret verus Alcidae sator.

Meg.
Quidnam iste, nostri generis exitium ac lues,
novi parat? quid temptat?

Lyc.
O clarum trahens
360a stirpe nomen regia, facilis mea
parumper aure verba patienti excipe.
si aeterna semper odia mortales gerant
nec coeptus umquam cedat ex animis furor,
sed arma felix teneat infelix paret,
365nihil relinquent bella; tum vastis ager
[p. 16] squalebit arvis, subdita tectis face
altus sepultas obruet gentes cinis.
pacem reduci velle victori expedit,
victo necesse est. particeps regno veni;
370sociemur animis, pignus hoc fidei cape:
continge dextram, quid truci vultu siles?

Meg.
Egone ut parentis sanguine aspersam manum
fratrumque gemina caede contingam? prius
extinguet ortus, referet occasus diem,
375pax ante fida nivibus et flammis erit
et Scylla Siculum iunget Ausonio latus,
priusque multo vicibus alternis fugax
Euripus unda stabit Euboica piger.
patrem abstulisti, regna, germanos, larem
380patriumquid ultra est? una res superest mihi
fratre ac parente carior, regno ac lare:
odium tui, quod esse cum populo mihi
commune doleo: pars quota ex illo mea est?
dominare tumidus, spiritus altos gere:
385sequitur superbos ultor a tergo deus.
Thebana novi regna: quid matres loquar
passas et ausas scelera? quid geminum nefas
mixtumque nomen coniugis nati patris?
quid bina fratrum castra? quid totidem rogos?
390riget superba Tantalis luctu parens
maestusque Phrygio manat in Sipylo lapis.
quin ipse torvum subrigens crista caput
Illyrica Cadmus regna permensus fuga
longas reliquit corporis tracti notas.
395haec te manent exempla: dominare ut libet,
dum solita regni fata te nostri vocent

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: