This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14]
Erat autem etiam ubi pietas non exigeret scordalus.
Hybreae disertissimi uiri filio male apud se causam
agenti ait: μὴ οὖν πατὴρ ὤν; et cum in quadam
postulatione Hybreas patris sui totum locum ad
litteram omnibus agnoscentibus diceret, ‘age,’ inquit,
*non putas me didicisse patris mei ‘quousque
tandem abutere Catilina patientia nostra?’ GARGONIVS,
homo uilissimus, in hac suasoria dixit duas res
quibus stultiores ne ipse quidem umquam dixerat;
unam in principio: nam cum coepisset scolasticorum
frequentissimo iam more a iureiurando et dixisset
multa ait ‘ita quamprimum tantum timeat,
quantum potest, ita aut totus uiuat Cicero, aut totus
moriatur, ut ego quae hodie pro Ciceronis ingenio
dixero nulla pactione delebo.’ alteram rem dixit
cum exempla referret eorum qui fortiter perierant:
‘ Iuba et Petreius mutuis uulneribus concucurrerunt et
mortes fenerauerunt.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.