This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Non feres Antonium: intolerabilis
in malo ingenio felicitas est nihilque † cupientis
magis accendit quam prosperae turpitudinis
conscientia. difficile est; non feres, inquam, et iterum
inritare inimicum in mortem tuam cupies. Quod ad
me quidem pertinet, multum a Cicerone absum: tamen
non taedet tantum me uitae meae, sed pudet.
Ne propter hoc quidem ingenium tuum amas, quod
illud Antonius plus odit quam te? remittere ait se
tibi ut uiuas, commentus quemadmodum eripiat etiam
quod uixeras. crudelior est pactio Antonii quam
proscriptio. Ingenium erat in quo nihil iuris
haberent triumuiralia arma. commentus est Antonius
quemadmodum quod non poterat cum Cicerone
proscribere, a Cicerone proscriberetur. Hortarer te,
Cicero, ut uitam magni aestimares, si libertas suum
haberet in ciuitate locum, si suum in libertate
eloquentia, si non ciuili ense ceruicibus luerentur;
nunc ut scias nihil esse melius quam mori, uitam
tibi Antonius promittit. Pendet nefariae
proscriptionis tabula: tot praetorii, tot consulares, tot
equestris ordinis uiri periere; nemo relinquitur nisi
qui seruire possit. nescio an hoc tempore uiuere
uelis, Cicero: nemo est cum quo uelis. Merito,
[p. 50]
hercules, illo tempore uixisti quo Caesar ultro te
rogauit ut uiueres sine ulla pactione, quo tempore
non quidem stabat respublica, sed in boni principis
sinum ceciderat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.