Scilicet is superis labor est, ea cura quietos
Sollicitat.” Aen. A. 4.379 Auditor FVSCI quidam cuius pudori parco, cum hanc suasoriam de Alexandro ante Fuscum diceret, putabat aeque belle poni eundem uersum et dixit:
FVSCVS illi ait: si hoc dixisses audiente Alexandro, scisses apud Vergilium et illum uersum esse: “
Scilicet is superis labor est, ea cura quietos
Sollicitat.
capulo tenus abdidit ensem.” Aen. A. 2.553 Et quia soletis mihi molesti esse de FVSCO, quid fuerit, quare nemo uideretur dixisse cultius, ingeram uobis Fuscinas explicationes. Dicebat autem suasorias libentissime et frequentius Graecas quam Latinas. HYBREAS in hac suasoria dixit: οἷον ἔσχεν ἡ Βαβυλὼν μάντιν ὀχύρωμα.