[8] ut miserabilem me patri facerem. MVRREDIVS pro cetero suo stupore dixit medicamentum se parasse ad somnum , quia adsiduae sollicitudines uigiliarum sibi consuetudinem fecerint. A parte patris colorem et Publilianam sententiam dedit: abdicationes, inquit, suas ueneno diluit; et iterum: mortem, inquit, meam effudit. Memini OSCVM, cum loqueretur de hoc genere sententiarum, quo infecta iam erant adulescentulorum omnium ingenia, queri de PVBLILIO, quasi ille iam hanc insaniam introduxisset. CASSIVS SEVERVS, summus Publili amator, aiebat non illius hoc uitium esse, set eorum qui illum ex parte qua transire deberent imitarentur, non imitarentur quae apud eum melius essent dicta quam apud quemquam comicum [p. 326] tragicumque aut Romanum aut Graecum; ut illum uersum quo aiebat unum uersum inueniri non posse meliorem:
et illum de eadem re dictum:
Tam dest auaro quod habet quam quod non habet;
et illos uersus qui huic quoque ter abdicato possent conuenire:
Desunt luxuriae multa, auaritiae omnia;
O uita misero longa, felici breuis!