[27] Soleo dicere uobis CESTIVM Latinorum uerborum inopia hominem Graecum laborasse, sensibus abundasse: itaque quotiens laetius aliquid describere ausus est, totiens substitit, utique cum se ad imitationem magni alicuius ingeni direxerat, sicut in hac controuersia fecit. nam in narratione, cum fratrem traditum sibi describeret, placuit sibi in hac explicatione una et infelici: nox erat concubia et omnia, iudices, canentia sub sideribus muta erant. MONTANVS IVLIVS qui comes ... fuit egregius poeta, aiebat illum imitari uoluisse VERGILL descriptionem: “
Nox erat et terras animalia fessa per omnis
Alituum pecudumque genus sopor altus habebat.” Virg. A. 8.26-27 At Vergilio imitationem bene cessisse, qui illos optimos uersus VARRONIS expressisset in melius: [p. 313]
Solebat OVIDIVS de his uersibus dicere, fieri potuisse longe meliores, si secundi uersus ultima pars abscideretur et sic desineret:
Desierant latrare canes urbesque silebant;
Omnia noctis erant placida composta quiete.
Varro quem uoluit sensum optime explicuit, Ouidius in illius uersu suum sensum inuenit: aliut enim intercisus uersus significaturus est, aliut totus significat.
Omnia noctis erant.