This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Annaei Senecae oratorum et rhetorum
sententiae divisiones colores
controversiarum. liber X.
Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium
et diuitem inimicum, occisus inspoliatus
inuentus est. adulescens sordidatus diuitem
sequebatur; diues eduxit in ius eum et
postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se.
pauper ait:
accusabo cum potero,
et
nihilominus sordidatus diuitem sequebatur. Cum peteret
honores diues repulsus accusat iniuriarum
pauperem.
Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos
debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac
mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae
accusatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23] Illud SPARSVS dixit [p. 501] quod non corruptum tantum sed contrarium dicebat esse Montanus: ‘solus plura habes membra quam tot hominibus reliquisti.’ ita enim hic potest uideri laesisse rempublicam, si multi sunt debilitati; apparet autem non esse multos, si plura habet membra quam debilitatis reliquit. et illud aeque aiebat ab illo corrupte dictum: prodierunt plures mendici quam membra. Graecas sententias in hoc refero, ut possitis aestimare, primum quam facilis e Graeca eloquentia in Latinam transitus sit et quam omne quod bene dici potest commune omnibus gentibus sit, deinde ut ingenia ingeniis conferatis et cogitetis Latinam linguam facultatis non minus habere, licentiae minus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.