This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Annaei Senecae oratorum et rhetorum
sententiae divisiones colores
controversiarum. liber X.
Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium
et diuitem inimicum, occisus inspoliatus
inuentus est. adulescens sordidatus diuitem
sequebatur; diues eduxit in ius eum et
postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se.
pauper ait:
accusabo cum potero,
et
nihilominus sordidatus diuitem sequebatur. Cum peteret
honores diues repulsus accusat iniuriarum
pauperem.
Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos
debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac
mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae
accusatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] Per has lacrimas, per hunc squalorem, per haec necessaria omnibus periclitantibus instrumenta non inuidiosum uestrae misericordiae praemium petimus, ut absoluto sic esse tanquam reo liceat. Potens iste et gratiosus et, quod ne ipse quidem negat, diues fuit et qui nihil umquam putaret sibi timendum, etiam reo. crescere deinde in dies odium alterius inpotentia, alterius libertate. diues nihil aliud quam nos pauperes existimare, nos nihil aliud quam innocentes, inter cotidianas acies semper inuicti. Quis de nostra interim morte cogitauerit, nescio: quod dissimulari non potest scio, quis optauerit. Venit iste cum turba clientium ac parasitorum et aduersus paupertatem totam regiam suam effundit. ‘Cur me non accusas, non postulas?’ uix temperabat quin diceret: ‘quid ego in te accusatorem non audeam, qui occidendum curaui eum qui tantum mecum litigauerat?’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.