Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[61]
Et ut omni quidem corpore totoque (ut ita dixerim)
tractu numerus insertus est; neque enim loqui possumus nisi syllabis brevibus ac longis, ex quibus
pedes fiunt. magis tamen et desideratur ut clausulis
et apparet, primum quia sensus omnis habet suum
finem poscitque naturale intervallum, quo a sequentis
initio dividatur, deinde quod aures continuam vocem
secutae ductaeque velut prono decurrentis orationis
flumine tum magis iudicant, cum ille impetus stetit
[p. 542]
et intuendi tempus dedit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.