Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[58]
collocatio autem verba iam probata et electa et
velut adsignata sibi debet connectere; nam vel dure
inter se commissa potiora sunt inutilibus. tamen
et eligere quaedam, dum ex iis quae idem significent
atque idem valeant, permiserim, et adiicere dum
non otiosa, et detrahere dum non necessaria, et
figuris mutare casus atque numeros, quorum varietas
[p. 540]
frequenter gratia compositionis adscita etiam suo
nomine solet esse iucunda.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.