Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[44]
membrorum incisorumque iunctura non ea modo
est observanda quae verborum, quanquam et ut his
extrema ac prima coeunt, sed plurimum refert compositionis, quae quibus anteponas. nam et vomens
frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit ... 1 et contra (nam frequentius utar iisdem
diversarum quoque rerum exemplis, quo sint
magis familiaria) saxa atque solitudines voci respondent,
[p. 532]
bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistent
magis insurgebat, si verteretur; nam plus est saxa
quam bestias commoveri, vicit tamen compositionis
decor. sed transeamus ad numeros.
1 something has obviously been lost. Halm suggests “recte se habet, cum maius sit quod tribunal implevit,” see transl.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.