Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[18]
Et historiae, quae currere debet
ac ferri, minus convenissent insistentes clausulae
et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio. In contionibus quidem
etiam similiter cadentia quaedam et contraposita
deprehendas. In Herodoto vero cum omnia (ut
ego quidem sentio) leniter fluunt, tum ipsa διάλεκτος
[p. 516]
habet eam iucunditatem, ut latentes etiam ut se1
numeros complexa videatur.
1 ut se numeros, Obrecht: innumeros, AG.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.