Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[67]
ex his, quod est primum, frequens in scholis
est. nam et pactiones deponentium imperium
tyrannorum et post bellum civile senatus consulta
finguntur et capitale est obiicere anteacta, ut, quod
[p. 416]
in foro non expedit, illic nec liceat. sed schematum
condicio non eadem est. quamlibet enim apertum, quod modo et aliter intelligi possit, in illos
tyrannos bene dixeris, quia periculum tantum,
non etiam offensa vitatur. quod si ambiguitate
sententiae possit eludi, nemo non illi furto favet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.