at ego nesciebam, quorsum tu ires. parvula
hinc est abrepta, eduxit mater pro sua,
soror dicta est: cupio abducere, ut reddam suis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[57]
est alia non
quidem reticentia, quae sit imperfecti sermonis, sed
tamen praecisa velut ante legitimum finem oratio:
ut illud nimis urgeo, commoveri videtur adolescens; et
quid plura?1 ipsum adolescentem dicere audistis.
imitatio morum alienorum, quae ἠθοποιία vel,
ut alii malunt, μίμησις dicitur, iam inter leniores
adfectus numerari potest; est enim posita fere in
eludendo, sed versatur et in factis et in dictis.
In factis, quod est ὑποτυπώσει vicinum; in dictis,
quale est apud Terentium:
1 ne multa, Cicero.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.