Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[51]
O amorem mirum! O benivolentiam singularem! non procul absunt ab hac
simulatione res inter se similes, confessio nihil
nocitura, qualis est: habes igitur, Tubero, quod est
accusatori maxime optandum, confitentem reum; et concessio, cum aliquid etiam iniquum videmur causae
fiducia pati: metum virgarum nauarchus nobilissimae
civitatis pretio redemit: humanum est; et pro Cluentio
de invidia: dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis;
tertia consensio, ut pro eodem, iudicium esse corruptum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.