Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12]
his argumentandi et adficiendi
locos et quibus generibus concitari, placari, resolvi
iudices oporteret, adiecimus. accessit ratio divisionis. credere modo qui discet velit materiam
quandam variam esse,1 et in qua multa etiam sine
doctrina praestare debeat per se ipsa natura, ut haec
[p. 184]
de quibus dixi non tarn inventa a praeceptoribus
quam cum fierent observata esse vidcantur.
13 Plus exigunt laboris et curae quae sequuntur.
hinc enim iam elocutionis rationem tractabimus,
partem operis, ut inter omnes oratores convenit,
difficillimam. nam et M. Antonius, cuius supra
mentionem habuimus, cum a se disertos visos esse
multos ait, eloquentem neminem: diserto satis
putat dicere quae oporteat, ornate autem dicere
proprium esse eloquentissimi.
1 materiam quandam variam esse, Happel: certa quaedam varia est and the like, MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.