Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[24]
refert autem id quantum
hic tropus oratorem sequatur. nam ut Vulcanum pro
igne vulgo audimus, et vario Marte pugnatum eruditus
est sermo, et Venerem quam coitum dixisse magis
decet, ita liberum et Cererem pro vino et pane
licentius quam ut fori severitas ferat. sicut ex eo,
quod continetur, usus recipit bene moratas urbes et
poculum epotum et saeculum felix;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.