Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[34]
ego vero haec lumina orationis velut
oculos quosdam esse eloquentiae credo. sed neque
oculos esse toto corpore velim, ne cetera membra
officium suum perdant; et, si necesse sit, veterem
illum horrorem dicendi malim quam istam novam
licentiam. sed patet media quaedam via, sicut in
cultu victuque accessit aliquis citra reprehensionem
nitor. quare, sicut possumus, adiiciamus virtutibus;
[p. 300]
prius tamen sit vitiis carere, ne, dum volumus esse
meliores veteribus, simus tantum dissimiles.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.