Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[21]
illud quoque est ex
relatione ad aliquid, quod non eius rei gratia dictum
videtur, amplificationis genus. non putant indignum
Troiani principes, Graios Troianosque propter
Helenae speciem tot mala tanto temporis spatio
sustinere: quaenam igitur illa forma credenda est?
non enim hoc dicit Paris, qui rapuit, non aliquis
iuvenis aut unus e vulgo, sed senes et prudentissimi
et Priamo assidentes.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.