Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[89]
ἐνέργεια confinis his (est enim ab
agendo dicta) et cuius propria sit virtus non esse,
quae dicuntur, otiosa. est et amarum quiddam, quod
fere in contumelia est positum, quale Cassii: quid
facies, cum in bona tua inuasero, hoc est, cum te docuero
nescire maledicere? Et acre, ut illud Crassi, ego te
consulem putem, cum tu me non putes senatorem? sed
vis oratoris omnis in augendo minuendoque consistit.
[p. 262]
Vtrique parti totidem modi, ex quibus praecipuos
attingemus; reliqui similes erunt; sunt autem positi
in rebus et verbis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.