Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
etiam quae bene translata sunt propria dici
solent. interim autem quae sunt in quoque praecipua proprii locum accipiunt, ut Fabius inter plures
imperatorias virtutes cunctator est appellatus. possunt videri verba, quae plus significant quam eloquuntur, in parte ponenda perspicuitatis; intellectum
enim adiuvant. ego tamen libentius emphasim retulerim ad ornatum orationis, quia non ut intelligatur
efficit, sed ut plus intelligatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.