previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. amphiboliae species sunt innumerabiles, adeo ut philosophorum quibusdam nullum videatur esse verbum quod non plura significet; genera admodum pauca; aut enim vocibus accidit singulis aut coniunctis.

[p. 154] [2] singula adferunt errorem, cum pluribus rebus aut hominibus eadem appellatio est (ὁμωνυμία dicitur), ut gallus, avem an gentem an nomen an fortunam corporis significet, incertum est; et Aiax, Telamonius an Oilei filius. verba quoque quaedam diversos intellectus habent, ut cerno. [3] quae ambiguitas plurimis modis accidit. unde fere lites, praecipue ex testamentis, cum de libertate aut etiam de hereditate contendunt ii quibus idem nomen est, aut quid sit legatum quaeritur. [4] alterum est, in quo alia integro verbo significatio est, alia diviso, ut ingenua et armamentum et Corvinum, ineptae sane cavillationis, ex qua tamen Graeci controversias ducunt: inde enim αὐλητρίς illa vulgata, cum quaeritur, utrum aula, quae ter ceciderit, an tibicina, si ceciderit, debeat publicari. [5] tertia est ex compositis, ut si quis corpus suum in culto loco poni iubeat, circaque monumentum multum agri ab heredibus in tutelam cinerum, ut solent, leget, sit litis occasio cultum locum dixerit an incultum.1 [6] sic apud [p. 156] Graecos contendunt Λέων et Πανταλέων, cum scriptura dubia est, bona omnia Λέοντι an bona Πανταλέοντι relicta sint.

In coniunctis plus ambiguitatis est. fit autem per casus, ut

aio te, Aeacida, Romanos sincere posse.
[7] Per collocationem, ubi dubium est, quid quo referri oporteat, ac frequentissime, cum quidem medium est, cum utrinque possit trahi, ut de Troilo Vergilius, lora tenens tamen. hic, utrum teneat tamen lora an, quamvis teneat, tamen trahatur, quaeri potest. unde controversia illa, [8] testamento quidam iussit poni statuam auream hastam tenentem. quaeritur, statua hastam tenens aurea esse debeat an hasta esse aurea in statua alterius materiae? fit per flexum idem magis:

quinquaginta ubi erant centum inde occidit Achilles. saepe, [9] utri duorum antecedentium sermo subiunctus sit, in dubio est: unde et controversia, heres [p. 158] meus uxori meae dare damnas esto argenti quod elegerit pondo centum. uter eligat, quaeritur.

verum id, quod ex his primum est, mutatione casuum, sequens divisione verborum aut translatione emendatur, tertium adiectione. [10] accusativi geminatione facta amphibolia solvitur ablativo, ut illud, lachetem audivi percussisse Demean fiat a Lachete percussum Demean. sed ablativo ipsi, ut in primo diximus, inest naturalis amphibolia. caelo decurrit aperto: utrum per apertum caelum, an cum apertum esset. [11] divisio respiratione et mora constat: statuam, deinde auream hastam; vel statuam auream, deinde hastam. adiectio talis est, argentum, quod elegerit ipse, ut heres intelligatur, vel ipsa, ut uxor. adiectione facta amphibolia, qualis sit, Nos2 flentes illos deprehendimus, detractione solvetur. [12] pluribus verbis emendandum, ubi est id, quod quo referatur dubium est, et ipsum3 est ambiguum. heres meus dare illi damnas [p. 160] esto omnia sua. In quod genus incidit Cicero loquens de C. Fannio; is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum collegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset. nam sibi et ad socerum referri et ad Fannium potest. [13] productio quoque in scripto et correptio in dubio relicta causa est ambiguitatis, ut in hoc, Cato. aliud enim ostendit brevis secunda syllaba casu nominativo, aliud eadem syllaba producta casu dativo aut ablativo.4 Plurimae praeterea sunt aliae species, quas persequi nihil necesse est.

[14] nec refert, quo modo sit facta amphibolia aut quo resolvatur. duas enim res significari manifestum est et, quod ad scriptum vocemve pertinet, in utramque partem par est. ideoque frustra praecipitur, ut in hoc statu vocem ipsam ad nostram partem conemur vertere. nam, si id fieri potest, amphibolia non est. amphiboliae autem omnis erit in his quaestio; [15] aliquando, uter sit secundum naturam magis sermo, semper, utrum sit aequius, utrum is, qui scripsit ac dixit, voluerit. quarum in utramque partem satis ex his, quae de coniectura et qualitate diximus, praeceptum est.

[p. 162]

1 locum ... incultum, added by Zumpt.

2 Nos, radius: Nunc, MSS.: Hunc, Spalding.

3 ipsum, later MSS.: ipse est, AG.

4 aliud eadem ... ablativo, added by Regius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Harold Edgeworth Butler, 1922)
load focus English (Harold Edgeworth Butler, 1922)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: