previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. syllogismus habet aliquid simile scripto et voluntati, quia semper pars in eo altera scripto nititur, sed hoc interest, quod illic dicitur contra scriptum, hic supra scriptum; illic qui verba defendit, hoc agit ut fiat utique quod scriptum est; hic, ne aliud quam scriptum est. ei nonnulla etiam cum finitione coniunctio: nam saepe, si finitio infirma est, in syllogismum delabitur. [2] sit enim lex: venefica capite puniatur. saepe se verberanti marito uxor amatorium1 dedit; eundem repudiavit; per propinquos rogata ut rediret non est reversa; suspendit se maritus. mulier veneficii rea est. fortissima est actio dicentis amatorium venenum esse. id erit finitio; quod si parum valebit, fiet syllogismus, ad quem, velut [p. 150] remissa priore contentione, veniemus, an proinde puniri debeat, ac si virum veneno necasset?

[3] ergo hic status ducit ex eo quod scriptum est id quod incertum est; quod quoniam ratione colligitur, ratiocinativus dicitur. In has autem fere species venit an, quod semel ius est, idem et saepius. incesti damnata et praecipitata de saxo vixit; repetitur. An, quod in uno, et in pluribus. qui duos uno tempore tyrannos occidit, duo praemia petit. An quod ante, et postea. [4] raptor profugit, rapta nupsit, reverso illo petit optionem. An, quod in toto, idem in parte. aratrum accipere pignori non licet, vomerem accepit. An, quod in parte, idem in toto. lanas evehere Tarento non licet, oves evexit. [5] In his syllogismus et scripto nititur; nam satis cautum esse dicit. postulo, ut praecipitetur incesta; lex est; et rapta [p. 152] optionem petit, et in ore lanae sunt, similiter alia. sed quia responderi potest, [6] non est scriptum, ut bis praecipitetur damnata, ut quandoque rapta optet, ut tyrannicida duo praemia accipiat, nihil de vomere cautum, nihil de ovibus: ex eo, quod manifestum est, colligitur quod dubium est. maioris pugnae est ex scripto ducere quod scriptum non est; an, quia hoc, et hoc.2 qui patrem occiderit, culleo insuatur: matrem occidit. ex domo in ius educere ne liceat: ex tabernaculo eduxit. In hoc genere haec quaeruntur, [7] an, quotiens propria lex non est, simili sit utendum, an id de quo agitur ei de quo scriptum est simile sit. simile autem et maius est et par et minus. In illo priore, an satis lege cautum sit, an, etsi parum cautum est, et hoc sit utendum. In utroque de voluntate legumlatoris. sed de aequo tractatus potentissimi.

1 se verberanti marito uxor amatorium, victor (p. 373, II.): severantia moritorium, G: se ... rantis maritorium, A.

2 et hoc, added by 2nd hand of A.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Harold Edgeworth Butler, 1922)
load focus English (Harold Edgeworth Butler, 1922)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: