previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. proximum est de legibus contrariis dicere, quia inter omnes artium scriptores constitit, in antinomia duos esse scripti et voluntatis status; neque immerito; quia, cum lex legi obstat, et1 utrinque contra scriptum dicitur et quaestio est de voluntate; in utraque id ambigitur, an utique illa lege sit utendum. [2] omnibus autem manifestum est nunquam esse legem legi contrariam iure ipso, quia, si diversum ius esset, alterum altero abrogaretur, sed eas casu collidi et eventu.

[3] colliduntur autem aut pares inter se, ut si optio tyrannicidae et viri fortis comparentur, utrique data quod velit petendi potestate; hic meritorum, temporis, praemii collatio est; aut secum ipsae, ut duorum fortium, duorum tyrannicidarum, duarum raptarum, in quibus non potest esse alia quaestio, quam temporis, utra prior sit, aut qualitatis, utra iustior sit petitio. diversae quoque leges confligunt aut similes aut impares.2 [4] diversae, quibus etiam [p. 144] citra adversam legem contradici possit, ut in hac controversia: magistratus ab arce ne discedat; vir fortis optet quod volet: impunitaem magistratus pelit.3 Vel alia nulla obstante quaeri potest, vir fortis an, quidquid optarit, accipere debeat. Et in legem4 magistratus multa dicentur, quibus scriptum expugnatur; si incendium in arce fuerit, si in hostes decurrendum. [5] similes, contra quas nihil opponi potest nisi lex altera: tyrannicidae imago in gymnasio ponatur; contra, mulieris imago in gymnasio5 ne ponatur. mulier tyrannum occidit. nam neque mulieris imago ullo alio casu poni potest nec tyrannicidae ullo alio casu summoveri. [6] impares sunt, cum alteri multa opponi possunt, alteri nihil nisi quod in lite est: ut cum vir fortis impunitatem desertoris petit. nam contra legem viri fortis, ut supra [p. 146] ostendi, multa dicuntur; adversus desertores scripta non potest nisi optione subverti.

[7] item aut confessum ex utraque parte ius est aut dubium. Si confessum est, haec fere quaeruntur, utra lex potentior; ad deos pertineat an ad homines, rem publicam an privatos, de honore an de poena, de magnis rebus an de parvis; permittat an vetet an imperet. [8] solet tractari et, utra sit antiquior, sed velut potentissimum, utra minus perdat; ut in desertore et viro forti, quod illo non occiso lex tota tollatur, occiso, sit reliqua viro forti alia optio. plurimum tamen est in hoc, utrum fieri sit melius atque aequius; de quo nihil praecipi nisi proposita materia potest. [9] Si dubium, aut alteri aut invicem utrique de iure fit controversia, ut in re tali: patri in filium, patrono in libertum manus iniectio sit; liberti heredem sequantur. liberti filium quidam fecit heredem: invicem petitur manus iniectio; et pater dicit sibi ius in filium esse, et patronus6 negat ius patris illi fuisse, quia ipse in manu patroni fuerit.

[p. 148] [10] duplices leges sicut duae colliduntur: ut nothus ante legitimum natus, legitimus sit; post legitimum, tantum civis. quod de legibus, idem de senatus consultis dictum; quae si aut inter se pugnent aut obstent legibus, non tamen aliud sit eius status nomen.

1 obstat et, Halm: obstet, MSS.

2 aut imlpares. diversae, Christ: ut duae, AG.

3 vir fortis ... petit, added by Christ: it is possible that no insertion is necessary, the heading Magistratus ... discedat being considered by Q. as sufficient indication of a familiar theme.

4 legem, added by Halm.

5 ponatur; contra ... gymnasio, added by Regius.

6 dicit ... et patrons, added by Halm.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Harold Edgeworth Butler, 1922)
load focus English (Harold Edgeworth Butler, 1922)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: