previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. sequitur coniecturam finitio. nam, qui non potest dicere nihil fecisse, proximum habebit, ut dicat, non id fecisse, quod obiiciatur. itaque pluribus legibus rei iisdem quibus coniectura versatur, defensionis tantum genere mutato, ut rei furtis, depositis, adulteriis. nam, quemadmodum dicimus, [p. 84] non feci furtum, non accepi depositum, non commisi adulterium, ita, non est hoc furtum, non est hoc depositum,1 non est hoc adulterium. [2] interim a qualitate ad finitionem descenditur, ut rei actionibus dementiae, malae tractationis, rei publicae laesae; rei quibus si recte facta esse, quae obiiciuntur, dici non potest, illud succurrit, non est male tractare uxorem verbis2 laedere. finitio igitur est rei propositae propria et dilucida et breviter comprehensa verbis enuntiatio. constat maxime, [3] sicut est dictum, genere, specie, differentibus, propriis: ut si finias equum, (noto enim maxime utar exemplo) genus est animal, species mortale, differentia irrationale, (nam et homo mortale erat) proprium hinniens. haec adhibetur orationi pluribus causis. [4] nam tum est certum de nomine, sed quaeritur quae res ei subiicienda sit, tum res est manifesta, sed de nomine non constat. cum de3 nomine constat, de re dubium est, interim coniectura est: ut si quaeratur, quid sit deus. [5] nam qui neget deum esse spiritum omnibus partibus immixtum, non hoc dicat falsam esse divinae illius naturae appellationem, sicut Epicurus, qui humanam ei formam locumque inter mundos dedit? nomine uterque uno utitur; [6] utrum sit rei re, coniectat. interim qualitas tractatur, ut quid sit rhetorice, vis [p. 86] persuadendi an bene dicendi scientia. quod genus est rei iudiciis frequentissimum. sic enim quaeritur, an deprehensus rei lupanari cum aliena uxore adulter sit: quia non de appellatione, sed de vi facti eius ambigitur, an omnino peccaverit. nam si peccavit, non potest esse aliud quam adulter. [7] diversum est genus, cum controversia consistit rei nomine, quod pendet ex scripto, nec versatur rei iudiciis nisi propter verba quae litem faciunt: an, qui se interficit, homicida sit; an, qui tyrannum rei mortem compulit, tyrannicida; an carmina magorum veneficium. res enim manifesta est, sciturque non idem esse occidere se quod alium, non idem occidere tyrannum quod compellere ad mortem, non idem carmina ac mortiferam potionem; quaeritur tamen, an eodem nomine appellanda sint.

[8] quanquam autem dissentire vix audeo a Cicerone, qui multos secutus auctores dicit, finitionem esse de eodem et de altero, semper enim4 neganti aliquod esse nomen dicendum quod sit potius: tamen equidem5 tris habeo velut species. [9] nam interim [p. 88] convenit solum6 quaerere, an hoc sit, ut an adulterium rei lupanari. cum hoc negamus, non necesse est dicere quid id vocetur, quia totum crimen infitiamur. interim quaeritur, hoc an hoc; furtum an sacrilegium. non quin sufficiat non esse sacrilegium, sed quia necesse sit dicere quid sit aliud; quo rei loco utrumque finiendum est. [10] interim quaeritur rei rebus specie diversis, an et hoc et hoc eodem modo sit appellandum, cum res utraque habet suum nomen, ut amatorium, venenum. In omnibus autem huius generis litibus quaeritur, an etiam hoc, quia nomen de quo ambigitur utique rei alia re certum est. sacrilegium est rem sacram de templo surripere: an et privatam? adulterium cum aliena uxore domi coire: an et rei lupanari? tyrannicidium occidere tyrannum: an et rei mortem compellere? [11] ideoque συλλογισμός de quo postea dicam, velut infirmior est finitio, quia rei hac quaeritur, an idem sit huius rei nomen quod alterius, illo, an proinde habenda sit haec atque illa. est et talis finitionum7 diversitas, [12] ut qui idem sentiant, non iisdem verbis comprehendant: ut [p. 90] rhetorice bene dicendi scientia, et eadem bene inveniendi et bene enuntiandi et dicendi secundum virtutem orationis et dicendi quod sit officii. atque providendum ut, si sensu non pugnant, comprehensione dissentiant. sed de his disputatur, non litigatur. [13] opus est aliquando finitione obscurioribus et ignotioribus verbis ut, quid sit clarigatio, erctum citum:8 interim notis nomine verbis,9 quid sit penus, quid litus.

quae varietas efficit, ut eam quidam coniecturae, quidam qualitati, quidam legitimis quaestionibus subiecerint. [14] quibusdam ne placuit quidem omnino subtilis haec et ad morem dialecticorum formata conclusio, ut rei disputationibus potius arguta10 verborum cavillatrix quam rei oratoris officio multum adlatura momenti. licet enim valeat rei sermone tantum, ut constrictum vinculis suis eum qui responsurus est vel tacere vel etiam invitum id quod sit contra cogat fateri, non eadem est tamen eius rei causis utilitas. [15] persuadendum enim iudici est, qui etiamsi verbis devinctus est, tamen, nisi ipsi rei accesserit, tacitus dissentiet. agenti vero quae tanta est huius praecisae comprehensionis necessitas? An, si non dixero, homo est animal mortale rationale, non potero, expositis tot corporis animique [p. 92] proprietatibus, latius oratione ducta, vel a dis eum vel a mutis discernere? [16] quid quod nec uno modo definitur res eadem (ut facit Cicero: quid est enim vulgo? universos) et latiore varioque tractatu, ut omnes oratores plerumque fecerunt? rarissima enim apud eos reperitur ilia ex consuetudine philosophorum ducta servitus est certa servitus11 ad certa se verba adstringendi, idque faciendum rei libris Ciceronis de Oratore vetat M. Antonius. [17] nam est etiam periculosum, cum, si uno verbo sit erratum, tota causa cecidisse videamur; optimaque est media illa via, qua utitur Cicero pro Caecina, ut res proponatur, verba non periclitentur. etenim, reciperatores, non ea sola vis est quae ad corpus nostrum vitamque pervenit, sed etiam multo maior ea quae periculo mortis iniecto formidine animum perterritum loco saepe et certo statu demovet. [18] aut, cum finitionem praecedit probatio, ut rei Philippicis Cicero Servium Sulpicium occisum ab Antonio colligit et rei clausula demum ita finit: is enim profecto mortem attulit qui causa mortis fuit. non negaverim tamen haec quoque, ut expediet causae, esse facienda, et si quando firme comprehendi poterit brevi complexu verborum finitio, esse id tum [p. 94] elegans tum etiam fortissimum, si modo erit illa inexpugnabilis.

[19] eius certus ordo est, quid sit, an hoc sit. Et rei hoc fere labor maior est, ut finitionem confirmes, quam ut rei rein finitionem applices. In eo, quid sit, duplex opus est. nam et nostra confirmanda est et adversae partis destruenda finitio. [20] ideoque rei schola, ubi nobis ipsi fingimus contradictionem, duos ponere debemus fines, quales utrinque esse optimi poterunt. at rei foro providendum, num forte supervacua et nihil ad causam pertinens an ambigua an contraria an communis sit finitio; quorum nihil accidere nisi agentis culpa potest. [21] Vt recte autem finiamus, ita fiet, si prius rei animo constituerimus quid velimus efficere. sic enim accommodari ad voluntatem verba poterunt. atque ut a notissimo exemplo, quo sit res lucidior, non recedamus: qui privatam pecuniam de templo surripuit, sacrilegii reus est. [22] culpa manifesta est; quaestio est an huic crimini nomen quod est rei lege conveniat. ergo ambigitur an hoc sacrilegium [p. 96] sit? accusator, quia de templo surrepta sit pecunia, utitur hoc nomine. reus, quia privatam surripuerit, negat esse sacrilegium sed furtum fatetur. actor ergo ita finiet, sacrilegium est surripere aliquid de sacro; Reus, sacrilegium est surripere aliquid12 sacri. uterque finitionem alterius impugnat. [23] ea duobus generibus evertitur, si aut falsa est aut parum plena. nam illud tertium nisi stultis non accidit, ut nihil ad quaestionem pertineat. [24] Falsa est, si dicas, equus animal rationale; nam est equus animal sed irrationale. quod autem commune cum alio est, desinet esse proprium.13 Hic reus falsam dicit esse finitionem accusatoris, accusator autem non potest dicere falsam rei; nam est sacrilegium surripere aliquid sacri; sed dicit parum plenam, adiiciendum enim aut ex sacro. [25] maximus autem usus rei approbando refellendoque fine propriorum ac differentium, nonnunquam etiam etymologiae. quae tamen omnia, sicut rei ceteris, confirmat aequitas, nonnunquam et coniectura mentis. etymologia maxime rare est: quid enim est aliud tumultus, nisi perturbatio tanta, ut maior timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tumultus. [26] circa propria ac differentia magna subtilitas, ut cum [p. 98] quaeritur an addictus, quem lex servire, donec solverit, iubet, servus sit. altera pars finit ita, servus est, qui est iure rei servitute; altera, qui rei seruitute est eo iure, quo servus, aut, ut antiqui dixerunt, qui servitutem servit. quae finitio, etiamsi distat aliquo, nisi tamen propriis et differentibus adiuvatur, inanis est. [27] dicet enim adversarius, servire eum servitutem aut eo iure quo servum. videamus ergo propria et differentia, quae libro quinto leviter rei transitu attigeram. servus, cum manumittitur, fit libertinus, addictus recepta libertate ingenuus; servus invito domino libertatem non consequetur, addictus soluendo citra voluntatem domini consequetur:14 ad servum nulla lex pertinet, addictus legem habet. propria liberi, quod nemo habet nisi liber, praenomen, nomen, cognomen, tribum; habet haec addictus.

[28] excusso quid sit, prope peracta est quaestio, an hoc sit. id enim agimus ut sit causae nostrae conveniens finitio. potentissima est autem rei ea qualitas, an amor insania. huc pertinebunt probationes, quas [p. 100] Cicero dicit proprias esse finitionis, ex antecedentibus, consequentibus, adiunctis, repugnantibus, causis, effectis, similibus; de quorum argumentorum natura dictum est. [29] breviter autem pro Caecina Cicero initia, causas, effecta, antecedentia, consequentia complexus est: quid igitur fugiebant? propter metum Quid metuebant? vim videlicet. potestis igitur principia negare, cum extrema concedatis? sed similitudine quoque usus est, quae vis rei bello appellatur, ea rei otio non appellabitur? [30] sed etiam ex contrario argumenta ducuntur, ut si quaeratur, amatorium venenum sit necne; quia venenum amatorium non sit.

illud alterum genus quo sit manifestius adolescentibus meis (meos enim semper adolescentes putabo), hic quoque fictae controversiae utar exemplo. [31] iuvenes, qui convivere solebant, constituerunt, ut rei litore cenarent. unius, qui cenae defuerat, nomen tumulo, quem exstruxerant, inscripserunt. pater eius, a transmarina peregrinatione cum ad litus idem appulisset, lecto nomine suspendit se. [32] dicuntur ii causa mortis fuisse. hic finitio est accusatoris, per quem factum est, ut quis [p. 102] perierit, causa mortis est; rei est, qui fecit quid sciens, per quod perire homini necesse est. remota finitione accusatori sat est dicere, causa mortis fuistis; per vos enim factum est, ut homo periret; quia, nisi vos illud fecissetis, viveret. [33] contra, Non statim, per quem factum est, ut quis periret, is damnari debet, ut accusator, testis, iudex rei capitalis. nec undecunque causa fluxit, ibi culpa est: ut si quis profectionem suaserit aut amicum arcessierit trans mare et is naufragio perierit, ad cenam invitarit et is cruditate illic contracta decesserit. [34] nec fuerit rei causa mortis solum adolescentium factum sed credulitas senis, rei dolore ferundo infirmitas; denique, si fortior fuisset aut prudentior, uiueret. nec mala mente fecerunt; et ille potuit vel ex loco tumuli vel ex opere tumultuario suspicari non esse monumentum. qui ergo puniri debent, rei quibus omnia absunt15 homicidae praeter manum?

[35] est interim certa finitio, de qua inter utramnque partem convenit: ut Cicero dicit, maiestas est rei imperii atque rei nominis populi Romani dignitate. quaeritur tamen, an maiestas minuta sit, ut rei causa [p. 104] Cornelii quaesitum est. sed hic etiamsi16 videri potest finitiva, tamen quia de finitione non ambigitur, iudicatio est qualitatis atque ad eum potius status reducenda, ad cuius forte quidem venimus mentionem, sed erat ordine proximus locus.

1 depositum, Badius: initiatio, AG: mutuatio, cod. mon.

2 uxorem verbis, Spalding: rem publicam verbis, MSS.

3 sed ... constat, Halm: et quod nomine constat, MSS.

4 enim, added by Regius.

5 equidem, Christ: eandem, AG.

6 solum, Zumpt: suum, AG.

7 fiuitionum, Regius: division, MSS.

8 eretum citum, Halm: erectus citus, A: ercet ut, G.

9 verhis, early edd.: videbis, AG.

10 arguta, Zumpt: argumenta, AG.

11 Expunged by Halm.

12 de sacro ... aliquid, added by early editors.

13 Falsa. . proprium, expunged by Gesner.

14 addictus ... consequetur, added by Regius.

15 absunt, Teuffel: sunt, MSS.

16 etiamsi, Christ: etiam simnilis, MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Harold Edgeworth Butler, 1922)
load focus English (Harold Edgeworth Butler, 1922)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: