Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
In iudiciis praeteritum tempus maxime
valet; nemo enim accusat, nisi quae facta sunt.
nam quae fiant et quae futura sint ex praeteritis
colliguntur. quaeritur et unde quid ortum? ut
pestilentia ira deum an intemperie caeli an corruptis
aquis an noxio terrae halitu. Et quae causa facti?
ut, quare ad Troiam quinquaginta reges navigaverint
iure iurando adacti an exemplo moti an gratificantes
Atridis. quae duo genera non multum inter se
distant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.