Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[26]
testimonia comparantur. illud quoque, etiamsi non est ἀντικατηγορία, simili tamen
ratione tractatur, in quo citra accusationem quaeritur,
utrum factum sit. utraque enim pars suam expositionem habet atque eam tuetur, ut in lite Vrbiniana
petitor dicit, Clusinium Figulum filium Vrbiniae acie
victa, in qua steterat, fugisse, iactatumque casibus
variis, retentum etiam a rege, tandem in Italiam ac
patriam suam Marrucinos1 venisse atque ibi agnosci;
Pollio contra, servisse eum Pisauri dominis duobus,
medicinam factitasse, manumissum alienae se familiae
venali immiscuisse, a se rogantem,2 ut ei serviret,
emptum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.