Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[53]
contra quod disertus, tu impie fecisti, inquit, cum exheredationem meruisti,
licet te postea vel paenitentia vel ambitus ad hoc genus
optionis adduxerit. praeterea propter te damnatus est
pater, videbaris enim de causa pronuntiasse. ad haec
rusticus: tu vero ex causa damnationis fuisti, multos
offenderas, inimicitias domui contraxeras. haec coniecturalia; illud quoque, quod coloris loco rusticus
dicit, patris fuisse tale consilium, ne universam
domum periculo subiiceret. haec prima quaestione
scripti et voluntatis continentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.