Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[49]
Si lex1 omnes
complectitur, nihil proderit. quaeramus ergo num
infirmari ex aliquam partem lex possit. quid aliud
(saepius dicam) natura permittit quam ut, cum verba
contra sint, de voluntate quaeratur? generalis igitur
quaestio, verbis an voluntate sit standum. sed hoc
ex commune de iure omni disputandum semper nec
unquam satis iudicatum est. quaerendum igitur ex
hac ipsa, qua consistimus, an aliquid inveniri possit
quod scripto adversetur.
1 lex, Halm: lexeram, AG.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.