Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
sed meminerimus
ipsam dispositionem plerumque utilitate mutari nec
eandem semper primam quaestionem ex utraque
parte tractandam. cuius rei, ut cetera exempla
praeteream, Demosthenes quoque atque Aeschines
possunt esse documento ex iudicio Ctesiphontis
diversum secuti ordinem, cum accusator a iure, quo
videbatur potentior, coeperit, patronus omnia paene
ante ius posuerit, quibus iudicem quaestioni legum
praepararet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.